VINDICTA

VINDICTA
VINDICTA
manumissionis apud Romanos fuit ritus, a festuca seu virgula illa, quae olim in libertatum vindicationibus adhiberi solebat, quaeque etiam Vindicta vocabatur. Boethius in Topic. Cic. l. 2. Vindicta virgula fuit, quam lictor manumittendi servi capiti imponens, eundem in libertatem vindicabat, dicens quaedam verba sollennia; atque ideo virgula illa Vindicta vocabatur. Hinc Persius, Sat. 5. v. 88.
Vindictâ postquam meus a Praetore recessi.
Et post, v. 125.
An dominum ignoras, nisi quem Vindicta relaxat?
Qui eam Festucam quoque, in eadem Sat. v. 175. vocat: quemadmodum et Plautus, Mil. Actu 4. Sc. 1. v. 15.
Quid? ean ingenua, an festucâ facta e serva libera est?
Modus sic manumittendi hic erat: Dominus servum manumissurus tenebat modo caput, modo aliud eius membrum, dicebatque, Hunc hominem liberum esse volo: et cum dicto eum circumagebat, siguisicans, se ei potestatem facere abeundi, quo vellet, simulque alapam infligebat. Unde Claudianus, de quarto Consulatu Honorii, v. 617.
In civem rubuêre genae ——
Et Persius, Sat. 5. v. 75.
—— Heri steriles veri quibus una Quiritem
Vertigo facit.
Ac paulo post. v. 78.
Verterit hunc dominus, momento turbinis exit
Marcus Dama. ———
Primus autem, qui hôc ritu liber factus, fuisse dicitur Vindicius, de quo supra, unde etiam nomen ritûs quidam arcessunt. Vide Marcilium ad d. Sat. Brissonium, Antiqq. l. 5. c. 11. Sigonium, lib. 1. de Antiq. Iuris Civ. Rom. cap. 6. Iac. Gall. Neapolitanum in Apicibus Legg. Iohann. Laurentium ICtum, Notis ad Phaedrum, l. 2. fab. 5. v. 24.
Multo maioris alapae mecum veneunt etc.
E quibus Car. Sigonius morem veterem, circa hanc manumissionem, observatum plenius sic describit: Qui manumittere servum, apud Praetorem, (olim Consulem) volebat, eius caput aut aliud membrum tenens, ad Praetorem ita dicebat; Hunc hominem liberum esse volo: et emittebat eum e manu. Praetor autem Vindictâ, h. e. virgâ eiusdem servi capiti impositâ, dicebat: Dico eum liberum esse, more Quiritum. Inde conversus ad lictorem, addebat: Secundum tuam causam, sicut dixi. ecce libi Vindicta. Tum lictor acceptâ a Praetore vindictâ, caput servi percutiebat, faciem palmâ, urgumque verberabat: quibus actis nomen manumissi in Acta a Striba referebatur, adiectâ causâ manumtssionis. Addit idem ex Caio l. 7. D. de manumissis. Vindicta, non fuisle omnino necesse pro Tribunali manumittere: itaque plerosque in transitu servos manumitrere consuevisse, cum aut lavandi aut gestandi, aut ludorum causâ prodiisset Praetor, apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 1. c. 20. Vide quoque supra, ubi de Manumissione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • vindictă — VINDÍCTĂ, vindicte, s.f. (livr.) Urmărire, pedepsire, răzbunare a unei crime. – Din fr. vindicte, lat. vindicta. Trimis de oprocopiuc, 26.03.2004. Sursa: DEX 98  vindíctă s. f., g. d. art. vindíctei; pl. vindícte …   Dicționar Român

  • vindicta — (Del lat. vindicta). f. venganza (ǁ satisfacción del agravio o daño recibidos). vindicta pública. f. Satisfacción de los delitos, que se debe dar por la sola razón de justicia, para ejemplo del público …   Diccionario de la lengua española

  • Vindicta — Vindicta, (lat.), 1) Rache, Strafe; 2) Klage wegen zugefügten Schadens; 3) ein Stäbchen, welches bei Freilassung eines Sklaven demselben auf den Kopf gelegt wurde, s. Sklaverei S. 175; 4) so v.w. Zueignung, Übertragung …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vindicta — (lat.), bei den Römern der Stab, mit dem man im ältesten Rechte vor dem Magistrat die Sache berührte, die man im Prozeß für sich in Anspruch nahm und, da die Freilassung in älterer Zeit sich in Form eines Prozesses um die Freiheit vollzog, der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vindicta — Vindicta, lat., Strafe, Rache; Klage wegen Schaden; der Stab, mit dem der Prätor das Haupt eines Sklaven, der frei werden sollte, berühren ließ …   Herders Conversations-Lexikon

  • vindicta — index revenge, vengeance Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • vindicta — s. f. 1. Vingança, represália. 2. Castigo, punição legal …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • vindicta — (Del lat. vindicta, venganza.) ► sustantivo femenino 1 Satisfacción del daño o el agravio recibidos. SINÓNIMO venganza FRASEOLOGÍA vindicta pública DERECHO Satisfacción de los delitos por la sola razón de justicia. * * * vindicta (del lat.… …   Enciclopedia Universal

  • vindicta — vin|dic|ta Mot Pla Nom femení …   Diccionari Català-Català

  • vindíctã — s. f., g. d. art. vindíctei; pl. vindícte …   Romanian orthography

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”